I. 8. Ex quercubus ac saxis nati. lxxxvii

Huic finitimum est illud Homericum : E quercu, e saxis prognatus, quod quadrabit vel in hominem obscuro genere vel in eum, qui sit agresti atque effero ingenio moribusque immanibus. Inde ductum adagium, quod antiquitus in cavis quercubus tectorum vice victitarent homines atque hinc e quercubus nati fingebantur. Inde illud : Et duro robore natos. Praeterea creditum est ex saxis a Deucalione Pyrrhaque projectis mortalium genus absumptum diluvio instauratum fuisse. Homerus in Odysseae T :

Οὐ γὰρ ἀπὸ δρυός εἶ ἐσσι παλαιφάτου οὐδ᾿ ἀπὸ πέτρης,

id est

Nam neque faticida quercu satus es neque saxo.

Id imitatus Pallada in epigrammate :

Οὐ γὰρ ἀπὸ δρυὸς εἶ οὐδ᾿ ἀπὸ πέτρης φασίν,

id est

Neque te, quod aiunt, quercus aut lapis aedidit.

Allusit ad id festiviter Plato libro De republica octavo : Ἢ οἴει ἐκ δρυός ποθεν ἢ ἐκ πέτρας τὰς πολιτείας γίγνεσθαι, ἀλλ᾿ οὐχὶ ἐκ τῶν ἠθῶν τῶν ἐν ταῖς πόλεσιν; id est An existimas e quercu quacunque aut rupe respublicas nasci ac non potius ex moribus eorum, qui in republica versantur ? In crudeles et immites convenit illud Theocriticum in Aepolo de Cupidine :

Ἦ ῥα λεαίνας

Μασδὸν ἐθήλαζε δρυμῷ τέ μιν ἔτρεφε μάτηρ,

id est

Scilicet ille leaenae

Ubera suxit et in nemore hunc genitrix fera pavit.

Index Adagiorum