I. 8. Terrae filius. lxxxvi

Olim homines obscuro ignotoque genere prognati terrae filii dicebantur, propterea quod terra sit omnium communis parens. Vel quod juxta quorundam etiam historias primitus mortales e terra nascebantur. Tertullianus in Apologetico adversus gentes : Nam et terrae filios vulgus vocat, quorum genus incertum est. Apud Athenaeum libro decimo legitur γηγενὴς ἄνθρωπος, id est e terra genitus homo. M. Tullius Ad Atticum libro primo : Et huic terrae filio, nescio cui, committere epistolam tantis de rebus non audebam. Idem ad Trebatium libro Familiarium epistolarum septimo : Gn. Octavius, tuus familiaris, summo genere natus, terrae filius. Persius :

Praesto est mihi Manius haeres.

Progenies terrae ? quaere ex me quis mihi quartus

Sit pater, haud prompte, dicam tamen : adde etiam unum,

Unum etiam : terrae est jam filius.

Juvenalis :

Unde fit, ut malim fraterculus esse gigantum,

ad proverbium palam alludens. Nam gigantes e terra progenitos poetae fabulantur. Huc pertinet, quod apud Euripidem Ion Xuthum percontatur :

Γῆς ἄρ᾿ ἐκπέφυκα μητρός;

id est

Num satus tellure matre ?

Atque ille respondet :

Οὐ πέδον τίκτει τέκνα,

id est

Non parit natos solum.

Apud Pausaniam, Strabonem atque alios id genus auctores legimus populos quosdam αὐτόχθονας appellatos, qui non alio referant originem suam, quemadmodum plerique faciunt, verum ex ipso solo nati videri velint, quorum de numero sunt Athenienses. Qui sibi nobilitatem virtute peperissent nullis majorum imaginibus illustres, novi homines dicebantur. Porro ignoti et subito apparentes — incertum qua regione profecti — coeli filii vocabantur quasi e coelo demissi. Inducitur et in Mosaicis literis Melchisedech ἀπάτωρ καὶ ἀμήτωρ, id est sine patre, sine matre : neque dissimili ratione οὐρανοπετεῖς, id est de coelo lapsi dicebantur. Juvenalis : Tertius e coelo cecidit Cato. Quanquam hoc magis convenit in homines eximia virtute. Plutarchus in invectiva, quam scripsit adversus Herodotum, de navi quadam, unde subito vox est aedita Adimanto : Ὁ δὲ κέλης οὗτος ἦν, ὡς ἔοικεν, οὐρανοπετής, id est Navis autem illa erat, ut videtur, e coelo delapsa. Atque hic sermonis color sumptus est e tragoediis, in quibus machinis quibusdam sic repente ostendebantur personae populo, ut e coelo venisse videri vellent. Apud Romanos novi homines dicebantur, qui majoribus obscuris nati suis virtutibus innotuissent, quod M. Tullius ab inimicis probro objectum ipse gloriae sibi vertit.

Index Adagiorum