I. 8. Acanthida vincit cornix. lxxxiii

Acanthidem superat cornix. Calphurnius bucolicus poeta, ecloga VI :

Astyle, credibile est, si vincat acanthida cornix,

Vocalem superet si turpis aedona bubo.

Acanthis enim vocalis est avis et in primis canora. Cornix obstrepera quidem, sed minime canora. Acanthidem Theodorus nunc spinum vertit nunc ligurinum. Quin et aedona Graece dixit. Sic autem pronuntiandum, ut ae faciant duas syllabas. Nam Graecis ἀηδών lusciniam significat. Plinius Graeca voce dicit acanthidem, quasi dicas spinulam eo quod in spinis vivat, eoque asinos habet invisos, quod hoc animal spinae florem devoret. Est autem avium minima, tantae fecunditatis, ut pariat duodena. Auctor Plinius libro decimo, capitibus sexagesimotertio et septuagesimoquarto.

Index Adagiorum