I. 8In planitiem equum.lxxxii
Ἐς πεδίον τὸν ἵππον, id est In planitiem equum. Quoties quis ad id provocatur, in quo plurimum valet quoque vel maxime gaudet. Equus in campo tanquam in sua est harena. Apud Lucianum in Captivo, cum ipse judices postularet, Plato respondet : Τοῦτο ἐκεῖνο· εἰς πεδίον τὸν ἵππον, [Rhet. Praec., 13] id est Hoc ipsum, quod dici solet, equum in planitiem, videlicet hominem rhetoricum significans et in agendis causis exercitatum. Plato in Theaeteto : Ἱππέας εἰς πεδίον προκαλεῖ, Σωκράτη εἰς λόγους, [Theaet.] id est Equites in planitiem provocas, Socratem ad disputandum. Tametsi quidam codices ἵππον habent hoc loco, non ἱππέα. Synesius in epistola quadam : Ἐπ᾿ αὐτὸ δὴ τοῦτο παρακαλῶ ἵππον εἰς πεδίον — τοῦτο δὴ τὸ τοῦ λόγου — προτρέπειν ἡγούμενος, [Epist.] id est Ad hoc ipsum certe provoco equum in planitiem juxta id, quod dicitur, adhortari me putans. Translatum videtur a militia. Nam quoties res est pediti cum equite, pedes fugit campestria sectaturque loca impeditiora.