I. 8Eodem bibere poculo.lxxxi
Eodem bibere poculo est iisdem affici incommodis malisque communibus obnoxium esse. Plautus in Casina : Ut senex eodem hoc poculo, quo bibi, biberet. [Cas., 933] Translatum vel a bibendi certaminibus vel ab iis, qui metuunt venena. Idem hodieque nostrati vulgo tritissimum manet. Etenim si quando minantur se parem gratiam relaturos, aiunt se de eodem porrecturos poculo. Taxat Martialis quendam, qui convivis vinum dilutum et acerbum apponebat, cum ipse de exquisitissimo biberet, qui mos et hodie plerisque divitibus ; atque hinc proverbium natum videri potest. [Epigr., IV, 85] Fit autem interdum, ut, qui imprudentes poculum acerbum gustarint, studeant et alios illicere, ut ex eodem bibant. Fit aliquoties et in divinis literis mentio de calice Babylonis, cum significatur aliqua calamitas irroganda. Denique Dominus noster in Evangelio rogat filios Zebedaei, num possent de eodem poculo bibere, unde ipse destinarat bibere, addens alterum simile proverbiale de eodem baptismo. [Matth., 20, 22] Nec enim dubium est quin utrumque fuerit vulgari sermone celebratum. Paulo diversius est, quod Aristophanes in Equitibus :
[Eq., 1289] id estΟὔ ποτ᾿ ἐκ ταὐτοῦ μεθ᾿ ἡμῶν πίεται ποτηρίου,
Taxat fellatorem.Ille nobiscum haud eodem potat unquam poculo.