I. 8. Ut sementem feceris, ita et metes. lxxviii

Elegantissima metaphora dixit Cicero : Ut sementem feceris ita et metes, id est reportabis praemium tuis factis dignum. Plautus in Epidico :

Sed ut acerbum est pro benefactis cum malam messem metas,

id est cum pro beneficio maleficium reportes. Et apud Platonem : Quam hic messem facturus est ? Haud sane bonam. Haec metaphora communis est etiam sacris literis : Qui seminant in lacrimis, in exultatione metent. Et divus Paulus : Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem. Qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Et : Si vobis seminavimus spiritualia, magnum si vestra carnalia metamus ? Huc respicit illud Euripidis in Hecuba :

Ὑμεῖς δ᾿ ἔχηθ᾿ ὅμοια τοῖς βουλεύμασιν,

id est

Habeatis at vos instituto congrua.

Denique illud poene solemne est apud Graecos poetas κακῶς κακόν. Aristophanes in Equitibus :

Οὐδὲ μουσικὴν ἐπίσταμαι

Πλὴν γραμμάτων, καὶ ταῦτα μὲν κακῶς κακά,

id est

Neque musicam doctus scio,

Sed literas tantum atque eas malas male.

Illud item frequens : Ἀπό σ᾿ ὀλῶ κακῶς κακόν, id est Te malum perdam male. Interpres admonet figurae proverbialis, qua de re dictum est in hujus operis vestibulo . Rursum Euripides in Hecuba :

Τὸν μὲν κακὸν

Κακόν τι πάσχειν, τὸν δὲ χρηστὸν εὐτυχεῖν,

id est

Bonis bene evenire, sed malis male.

Idem in eadem fabula :

Ἀλλ᾿ ἐπεὶ τὰ μὴ καλὰ

Πράσσειν ἐτόλμας, τλῆθι καὶ μὴ φίλα,

id est

Quin ubi quae non decent

Haud veritus es patrare, fer quae non libent.

Perquam festivum est, quod de Diogene refert Laertius. Super coenam quidam illi objiciebant ossa velut cani, quod cynicus essset ; eam contumeliam ille sic pensavit. Accessit propius et juxta illos stans mingebat vicissim illis canem agens. Sed propius huc pertinet, quod idem refert in Zenone, qui servum in furto deprehensum caedebat. Servus interim clamabat in fatis fuisse, ut furaretur. At Zeno, illud etiam, ut caedereris. Servus quoniam audierat herum disputantem de necessitate fatorum, eam praetexuit suo commisso. Sed scite, retorsit philosophus.

Index Adagiorum