I. 8Aliter catuli longe olent, aliter sues.lxxvii
Apud Plautum legitur in Epidico sordidior quidem metaphora, sed tamen ad rem significandam apta : Aliter catuli longe olent, aliter sues. [Epid.] Quo dicto significatum est non veste dignosci hominem ab homine, verum inesse nativum quiddam genuinum ac proprium in unoquoque, quod in ipso vultu oculisque eluceat, quo liberum a servo, generosum a rustico, probum ab improbo facile discernas. Atque hic est hominis veluti peculiaris quidam odor, quo deprehenditur, si quis modo sit sagaci nare. Huc allusit Martialis libro VI :
[Epigr.] Huc pertinet etiam illud cujusdam apud Fabium : Ne faciem quidem liberi hominis habet. Quod cum a quodam esset dictum deformi specie, retorsit adversarius affirmans recte dictum eum non esse liberum, cui non sit facies liberalis.Cum bene se tutam per fraudes mille putavit,
Omnia cum ferit, Thaida Thais olet.