I. 8. Tollere cristas. lxix

Tollere cristas. Diversa metaphora, sensus idem. Juvenalis : Quid apertius ? et tamen illi / Surgebant cristae, id est sibi placebat. Translatum ab avibus cristatis, in quibus cristae erectiores alacritatis atque animorum indicia sunt, nisi ad militum cristas referre malumus, quo sane hominum genere nihil nec insolentius nec stolidius. In hanc sententiam Aristophanes in Pace dixit detrahere cristas, Ἥπερ ἡμῶν τοὺς λόφους ἀφεῖλε, id est Quae nobis cristas detraxit, videlicet reddita pace. Contra submittere fasces dicuntur, qui de jure suo concedunt ac legitimam potestatem ultro ad privatam mediocritatem demittunt. Plinius lib. VII., cap. XXX : Gn. Pompeius confecto Mithridatico bello intraturus Posidonii professione sapientiae clari domum fores percuti de more a lictore vetuit et fasces lictorios januae submisit is, cui se oriens occidensque submiserat. M. Tullius in Bruto : Cum enim in maximis causis versatus esses et cum tibi aetas nostra jam cederet fascesque submitteret. Et apud T. Livium in secundo Ab urbe condita : Publicola submissis fascibus in contionem ascendit. Tropus addit gratiam dicto, veluti si dicas philosophiam theologiae submittere fasces.

Index Adagiorum