I. 8. Tollere cornua. lxviii

Tollere cornua pro eo, quod est animo efferri, nunc quoque vulgo tritissimum est. Horatius de Baccho : Et addis cornua pauperi. Ovidius item de ebrietate :

Tunc veniunt risus, tunc pauper cornua sumit.

Translatum a pecoribus, quae cornibus oppositis minantur. Horatius in Epodis :

Namque in malos acerrimus

Parata tollo cornua.

Index Adagiorum