I. 8. Plus aloes quam mellis habet. lxvi

Plus aloes quam mellis habet. Proverbialis metaphora perinde declarans ac si dicas plus molestiae quam voluptatis. Nam aloe frutex quidam est, odore gravi, gustu amarissimo, cujus meminit Disoscorides libro III. Plautus in Amphitryone  :

Ita cuique comparatum est in aetate hominum,

Ita diis placitum, voluptati ut maeror comes consequatur,

Quin incommmodi plus malique adsit, boni si obtigit quid.

Apud eundem alicubi legitur vitam hominis plus aloes quam mellis habere. Et Juvenalis de uxore : Plus aloes quam mellis habet. Apuleius citra metaphoram sic extulit in Floridis  : Sed verum verbum est profecto, quod aiunt, nihil quicquam tam prospere divinitus hominibus datum, quin et tamen admixtum sit aliquid difficultatis. Has rerum humanarum vices ac tristium laetorumque mixturam Homerus Iliados ultimo libro perquam eleganter indicavit figmento duorum doliorum, quae scribit in Jovis limine sita esse, quorum alterum sit plenum tristibus, alterum laetis. Ex quibus ille mortalium fortunas temperans :

Ἄλλοτε μέν τε κακῷ ὅ γε κύρεται, ἄλλοτε δ᾿ ἐσθλῷ,

id est

Nunc laetis vitam miscet, nunc tristibus idem.

Quemadmodum et superius indicavimus. Verum admodum maligne temperat Juppiter Homericus nimio plus admiscens malorum quam bonorum, ut, si suam quisque fortunam ad calculos vocet, minima sit futura ratio eorum, quae nobis ex animi sententia evenerunt. Id quod eleganter dictum est a Pindaro in Pythiis Hymnis :

Ἓν γὰρ παρ᾿ ἐσθλὸν πήματα σύνδυο δαίονται βροτοῖς

Ἀθάνατοι,

id est Ad unum enim bonum duo pariter incommoda distribuunt mortalibus immortales. Plinius libro XXVII sententiam invertit, cum ait nihil esse tam malum in rerum natura, cui non boni quippiam sit adjunctum. Quandoquidem compertum est etiam aconito, quo non aliud venenum nocentius, inesse remedium cum ad alia tum ad oculorum vitia. Ad eundem modum Euripides citante Plutarcho :

Ὀυκ ἂν γένοιτο χωρὶς ἐσθλὰ καὶ κακά,

Ἀλλ᾿ ἔστι τις σύγκρασις,

id est

Bona separare non licet malis, sed est

Mixtura quaedam.

Index Adagiorum