I. 8.Nunc pluit, et claro nunc Juppiter aethere fulget.lxv
Diversa metaphora rem eandem explicuit Theocritus in Batto :
[Idyll., 4, 43]Χὼ Ζεὺς ἄλλοκα μὲν πέλει αἴθριος ἄλλοκα δ᾿ ὕει,
id est aliquando res adversae sunt aliquando secundae, quemadmodum coelum nunc serenum est et placidum nunc turbidum ac tempestuosum. Huic affinis est allegoria Pindarica e Pythiis Hymnis, non semper eosdem flare ventos, sed nunc hos, nunc alios : Ἄλλοτ᾿ ἀλλοῖαι πνοαὶ / Ὑψιπετῶν ἀνέμων, [Pyth., 3, 104] id est Alias alii flatus sublimiter volantium ventorum. Idem in Isthmiis hymno IV :Nunc pluit et claro nunc Juppiter aethere lucet,
[Isthm., 4, 5] id estἌλλοτε δ᾿ ἀλλοῖος οὖρος
Πάντας ἀνθρώπους ἐπαΐσσων ἐλαύνει,
Sed alias alius ventus omneis homines adflans agit.