I. 8. In diem vivere. Ex tempore vivere. lxii

In diem vivere est praesentibus rebus contentum vivere atque ex parato minime sollicitum de futuris. Quae vita Graecis dicitur καθημέριος βίος et καθημερόβιοι, qui ad eum vivunt modum. Theocritus in Idyllio N :

Οἳ θνατοὶ πελόμεσθα, τὸ δ᾿ αὔριον οὐκ ἐσορῶμες,

id est

Mortales sumus, haud sunt nobis crastina curae.

Aristophanes in Equitibus :

Κριθὰς ποριῶ σοι καὶ βίον καθ᾿ ἡμέραν,

id est

Ego affatim tibi suppeditavero ordeum et

Victum diurnum.

Homerus Odysseae Φ :

Νήπιοι ἀγροιῶται, ἐφημέρια φρονέοντες,

id est

Agrestes stolidi tantumque diurna scientes.

Persius : Atque ex tempore vivis, id est citra sollicitudinem futurorum. Unde et ex tempore dicere, id est citra praemeditationem. M. Tullius Philippica V simili forma dixit in horam vivere. Quae non faciebat Hannibal, qui multa ad usum reservabat. Haec ii, qui in horam vivererent, non modo de fortunis et de bonis civium, sed ne quidem de utilitate sua cogitaverunt. Nec abludit ab hac specie, quod scribit Horatius in Arte poetica Et mutatur in horas, hoc est subinde. Hanc vitam ceu felicissimam omnium probavit Christus, ut quam et ipse semper secutus sit et apostolis sequendam proposuerit. At dictu mirum quam hodie non probetur etiam his, qui plus quam Christiani postulant videri.

Index Adagiorum