I. 8. Vita doliaris. lxi

Ζωὴ πίθου, id est Vita dolii, proverbio dicitur vita frugalis, parca et ab omni strepitu atque ambitione semota. Breviter talis, qualem Diogenes, nobilis ille cynicus, Athenis egisse legitur unico contentus pallio, baculo quo canes abigeret, dolio de palo suspenso pro domicilio libenter utens, crudis herbis et aqua simplici victitans, pane excavato pro catino, manu cava poculi vice solitus uti idque a puero quodam didicisse se praedicabat, quem forte ad eum modum aquam haurientem viderat. Porro ut in dolio habitaret, inde sibi dicebat in mentem venisse, quod cochleas contemplatus nullum aliud aeque commodum domicilium judicasset, unde proreperet ad solem et ubi se conderet a ventis atque aestu. Poterit torqueri et in eos, qui nimium sordide nimisque dure atque immunde vivunt. Hos ita depingit Eubulus comicus apud Athenaeum libro II : Ἀνιπτόποδες, χαμαιευνάδες, ἀερίοικοι, id est Illotis pedibus, humi cubantes, in aere domicilium habentes. Idem libro quarto de Pythagoricis ex Antiphane :

Ἔδει δ᾿ ὑπομεῖναι μικρὸν ἀσιτίαν, ῥύπον,

Ῥῖγος, σιωπήν, στυγνότητ᾿, ἀλουσίαν,

id est

Inedia, sordes sunt ferendae paululum,

Silentium, tristitia, frigoris rigor,

Simul ferendum corpus expers balnei.

Ad hanc formam torqueri poterit Hamaxobiorum — ea gens est Sarmatiae — appellatio, ut Hamaxobii dicantur, qui dure sordideque vivant. Nomen hinc inditum genti, quod iis plaustra aedium vice sint.

Index Adagiorum