Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 760

I. 8Senesco semper multa addiscens.lx

Γηράσκω δ᾿ ἀεὶ πολλὰ διδασκόμενος, id est

Discenti assidue multa senecta venit.

Hic pentameter ex elegiis Solonis in proverbium abiit, significat autem usu vitae multaque rerum experientia parari prudentiam. Convenit cum ea, quae citatur apud Gellium sententia :

Usus me genuit, peperit mater memoria.

[Noct. Att.] Citatur a Platone libro De republica VII. Rursum in dialogo de philosophia quaerens quispiam, num philosophia sit πολυμαθία. Quid aliud, inquit, est philosophari quam id facere, quod dixit Solon ? Dixit autem

Discenti assidue multa senecta venit.

[Rep., VII, 536d] At mihi quidem videtur semper aliquid discendum ei, qui in philosophum sit evasurus, sive junior sit sive senior, ut quam plurima discat in vita. Citat et in Lachete. Seneca in epistola quadam ad Lucilium : Tam diu discendum est, quam diu nescias et, si proverbio credimus, quam diu vivas. [Luc., 76, 3] Citatur semel atque iterum apud M. Tullium in Catone majore. Quin etiam Terentianus ille Demea Solonis sententiam retulit, cum ait :

Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit,

Quin res, aetas, usus semper aliquid apportet novi,

Aliquid moneat, ut illa, quae te credas scire, nescias,

Et quae tibi putaris prima, in experiundo repudies.

[Adelph., 855] Alludit huc cujuscumque est versiculus ille neque inscitus neque inelegans Senecae nomine celebratus. Equidem e Publianis autem mimis unum esse suspicor hac adductus conjectura, quod in hoc numero quosdam reperio, qui nominatim ab A. Gellio sub Publii titulo referuntur. Senarius autem hic est :

Discipulus est prioris posterior dies.

[Noct. Att.]