I. 1. Noctua volat. lxxvi

Ex eadem superstitione manavit et illud Graecanicum : Γλαὺξ ἵπταται sive ἵπτατο, id est Noctua volat, sive volavit. Nam priscis Atheniensibus noctuae volatus victoriae symbolum existimabatur, propterea quod avis haec Minervae sacra crederetur, quae quidem dicta est etiam male consulta Atheniensium bene fortunare. Qua de re copiosus aliquanto dicemus in proverbio Atheniensium inconsulta temeritas . Inde rebus felicius atque ex animi sententia succedentibus dici consuevit Noctua volat. Auctores Zenodotus et Suidas. Non illepide dicetur volasse noctua, quoties res non viribus, sed pecuniarum interventu confecta creditur, quod Atheniensium nomisma noctuam haberet insculptam. Unde et illud Laurioticae noctuae, quod alibi recensetur. Plutarchus in vita Periclis tradit illi e superiore navis tabulato concionanti noctuam ad dextram advolasse ac malo insedisse ; quod omen effecit, ut omneis irent in illius sententiam.

Index Adagiorum