I. 8. Linum lino nectis. lix

Λίνον λίνῳ συνάπτεις, id est Linum lino connectis. Hujus adagii duplicem apud Graecos interpretes sensum invenio. Quorum alter est infirmis infirma copulas, frivola frivolis. Alter eadem non iisdem rationibus facis aut dicis. Ctesippus in Platonis Euthydemo : Haud tu quidem linum, uti proverbio dicitur, lino connectis, si pater tuus pater est omnium. Est autem ironia in sophistam, qui frivolis argutiis id sibi collegisse videbatur. Aristoteles in tertio libro Τῆς φυσικῆς ἀκροάσεως disputans de infinito, ubi Parmenidis sententiam praefert sententiae Melissi. Melissus enim ipsum infinitum totum dixerat. At Parmenides totum dixit esse finitum a medio aeque distans. Fieri enim, inquit, non potest, ut infinitum cum toto atque universo perinde atque cum lino linum nectatur. Ipsa philosophi verba subscribam, si quis forte requiret : Διὸ βέλτιον οἰητέον Παρμενίδην Μελίσσου εἰρηκέναι. Ὁ μὲν τὸ ἄπειρον ὅλον φησίν, ὁ δὲ τὸ ὅλον πεπεράνθαι μεσόθεν ἰσοπαλές. Οὐ γὰρ λίνον λίνῳ ἐστὶ συνάπτειν τῷ ἅπαντι καὶ ὅλῳ τὸ ἄπειρον. Suidas hoc adagium ex Stratidis citat Politia. Proculus item in discutiendis quaestionibus, quae exoriuntur ex dictis Platonis, quodam in loco sic utitur, ut videatur convenire in eum, qui copulet inter se pugnantia ostendens quemadmodum Plato de Homero diversa pugnantiaque dixerit : Οὐ γὰρ λίνον λίνῳ συνάπτειν ἐστὶ τὸ ταῦτα ἀλλήλοις συμπλέκειν; id est An non enim linum lino connectere est, ista inter se copulare ? Huic affine est, quod apud Athenaeum libro VI ex Thebano poeta Pindaro, ni fallor, citatur : Ποτικολλῶν ἅτε ξύλον παρὰ ξύλῳ, id est Agglutinans ceu lignum ligno. Prior enim dixerat de parasitis, is qui hoc dicit sermonem suscipit de adulatoribus superiori congruentem.

Index Adagiorum