I. 8. Letale mulsum. lviii

Θανάσιμον μελίκρατον, id est Letale mulsum. Eandem cum superiori habet sententiam. Diogenes formosa scorta θανάσιμον μελίκρατον, id est letiferum mulsum, appellare consuevit, tametsi nihil vetabit et in assentationem, in foedas voluptates torquere, breviter quicquid ita jucundum est, ut idem sit perniciosum. Legimus et mellitum venenum apud Plinium, et idem Diogenes orationem ad gratiam comparatam auriumque pruritum μελιτίνην ἀγχόνην, id est melleam praefocationem, appellabat, quod assentatione quidem delectaret, caeterum mendacio strangularet admittentem. Quod videlicet illi Hieronymiano simillimum est, adeo ut suboleat mendum subesse exemplaribus et pro gladio laqueum legi debere. Quis enim solet gladium oblinire melle ? Ad hanc formam attinet, quod refert Irenaeus lib. III, ca. XIX lacte gypsum male misceri, praesens enim venenum habet gypsum et additum lacti fallit.

Index Adagiorum