I. 8. Faciem perfricare, frontis perfrictae. xlvii

Frons habita est antiquitus pudori sacra. Et facies item, id quod et proverbio testatum est, quo dicunt pudorem esse in oculis. Inde frontem aut faciem proverbio perfricuisse dicuntur, qui pudorem omnem dedidicerunt velut absterso manu a vultu pudore. Translatum apparet a gestu quorundam, qui dicturi facturive quippiam apud ignotos manu faciem perfricant, id quod rusticani cujusdam pudoris indicium est, quem coneris pervincere. Hunc gestum Quintilianus notat inter vitia pronuntiationis libro undecimo Vitiosa enim, inquiens, sunt illa : intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere. Plutarchus scribit hunc gestum peculiarem fuisse M. Tullio, ut dicturus laeva faciem demulceret. Alioqui non inficias it ipse Cicero initio dicendi trepidantiorem fuisse sese. Fabius libro nono citat haec ex Calvo : Perfrica frontem et dic te digniorem, qui praetor fieres, quam Catonem. Significat id esse dictu vehementer improbum. Plinius in praefatione Naturae historiarum : Perfricui faciem, nec tamen profeci, quando alia via ingens occurris. M. Tullius Tusculanarum quaestionum libro tertio in eundem sensum dixit perfricare os : Quid tergiversamur, Epicure ? Nec fatemur eam nos dicere voluptatem, quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere ? Seneca lib. V, epistola XL : Perfrices frontem oportet et ipse te non audias. Huc pertinent etiam illa, quod effrontes appellamus inverecundos. Et Qua fronte audebis haec facere ? Quod enim Horatius dixit Clament periisse pudorem / Cuncti poene patres. Id Persius imitatus Exclamet, inquit, Melicerta perisse / Frontem de rebus. Item illa : Quo ore objurgabis filium ? et os impudens, os durum, os ferreum, cum impudentiam indicamus. Ovidius :

Non tibi plus cordis, sed minus oris adest,

id est non plus audes aut sapis, sed minus pudet. M. Tullius In Verrem : Os hominis insignemque impudentiam cognoscite. Idem in Philippica quinta : Sed illud os, illam impuritatem. Idem pro C. Rabirio Posthumo : Quod habent os, quam audaciam. Rursus in Oratore : Quod tamen os est illius patroni, qui ad eas causas sine ulla scientia juris audet accedere. In Philippica undecima : Audisset furentis introitum Dolabellae vocem impuram atque os illud infame. Martialis libro IX :

Santonica medicata dedit mihi pocula virga : Os hominis ! mulsum me rogat Hippocrates.

Homericus Achilles Agamemnonem κυνώπην appellat, id est canino aspectu, et apud eundem : Κυνὸς ὄμματ᾿ ἔχων, κραδίην δ᾿ ἐλάφοιο, id est Canis habens oculos, cor cervi, impudentiam significans cum timiditate conjunctam. Denique haud scio an huc pertineat quod apud Athenaeum in Dipnosophistis adducitur e Cyrenaeo poeta :

Τρὶς δ᾿ ἀπομαξαμένοισι θεοὶ διδόασιν ἄμεινον,

id est

Porro ter abstersis divi donant meliora.

Subindicat, ni fallor, se impudentius id postulare, ut, quae sint acta in convivio narret.

Index Adagiorum