I. 8Ubi non sis qui fueris, non est cur velis vivere.xlv
Cicero in epistola quadam libro VII Familiarium sententiam hujusmodi veteris proverbii vice citat Vetus est, inquiens, ubi non sis qui fueris, non esse cur velis vivere. [Fam., VII, 3, 4] Sumptum est a communi mortalium affectu, qui nihil minus tolerandum putant quam ut inter eos neglecti aut etiam notati vivant, apud quos aliquando cum splendore atque auctoritate sint versati. Adeo ut exilium ubivis praeoptent potius aut etiam e vita decedere quam mutatae fortunae pudorem perpeti. Id quod notavit Euripides in Hecuba, quam ita facit loquentem, ut dicat sibi pudorem in causa esse, quominus obtueatur Polymestorem. [Hec., 968] Pudere enim in tam calamitoso rerum statu conspici ab eo, cui aliquando visa sit florens. Idem in Alcestide :
[Alc., 960] id estΤί μοι ζῆν δῆτα κύδιον, φίλοι,
Κακῶς κλύοντι καὶ κακῶς πεπραγότι;
Ad eandem facit sententiam, quod apud Sophoclem ait Ajax :Post hac, amici, cur mihi sit vivere
Cordi male audienti et affecto male ?
[Ai., 473] id estΑἰσχρὸν γὰρ ἄνδρα τοῦ μακροῦ χρῄζειν βίου,
Κακοῖσιν ὅστις μηδὲν ἐξαλλάσεται,
Item paulo post in eadem tragoedia :Est turpe vitam prorogare longius
Quisquis malis nihil explicat sese suis.
[Ai., 479] id estἈλλ᾿ ἢ καλῶς ζῆν ἢ καλῶς τεθνηκέναι
Τὸν εὐγενῆ χρή,
Fertur hic quoque senarius :Verum aut decore vivere ingenuum virum
Decet, aut decore oppetere mortem.
[Monost., 280] id estΖῆν αἰσχρὸν οἷς ζῆν ἐφθόνησεν ἡ τύχη,
Sed propius ad Ciceronis sententiam accedit locus ille apud Euripidem in Hecuba, ubi Polyxena ratiocinatur sibi non esse causam cur optaret vivere, quod omnibus ornamentis pristinae fortunae jam esset spoliata :Fortuna quibus invidit aspera vivere,
Hos indecorum ac turpe velle vivere.
[Hec., 349] id estΤί γάρ με δεῖ ζῆν; ᾗ πατὴρ μὲν ἦν ἄναξ
Φρυγῶν ἁπάντων· τοῦτό μοι πρῶτον βίου·
Ἔπειτ᾿ ἐθρέφθην ἐλπίδων καλῶν ὕπο
Βασιλεῦσι νύμφη,
Et reliqua quae sequuntur. Sunt enim longiora quam ut hic putem esse percensenda.Quae namque vitae causa jam superest mihi ?
Ut cui pater rex omnium fuerit Phrygum,
Etenim rudis mi lucis hoc initium,
Dein spes in amplas educabar regibus
Desponsa.