I. 8. Nihil sanum. xxxviii

Summam morum corruptionem et nullum honesti respectum his verbis Graeci significant Οὐδὲν ὑγιές, id est Nihil sanum. Exempla passim in comoediis tragoediisque Graecorum sunt obvia. Aristophanes in Pluto :

Πευσόμενος εἰ χρὴ μεταβαλόντα τοὺς τρόπους

Εἶναι πανοῦργον, ἄδικον, ὑγιὲς μηδὲ ἕν,

Ὡς τῷ βίῳ τοῦτ᾿ αὐτὸ νομίσας ξυμφέρειν,

id est

Scitatum an expediret, ut in contrarium

Verso instituto pristinisque moribus

Iniquus esset, subdolus, sani nihil

Ratus ista vitae commodis conducere.

Andromache in sui nominis tragoedia apud Euripidem ita describit Spartanorum mores :

Ὦ πᾶσιν ἀνθρώποισιν ἔχθιστοι βροτῶν

Σπάρτης ἔνοικοι, δόλια βουλευτήρια,

Ψευδῶν ἄνακτες, μηχανορράφοι κακῶν,

Ἑλικτα κοὐδὲν ὑγιές,

id est

Heus omnium mortalium invisissimi

Spartam incolentes, fraudulenti consili,

Mendaciorum principes et opifices

Tecti malorum, tortiles, sani nihil.

Aristophanes ἐν Θεσμοφοριαζούσαις, si modo non fallit titulus, de feminis :

Τὰς οἰνοπότιδας, τὰς προδότιδας, τὰς λάλους,

Τὰς οὐδὲν ὑγιές, τὰς μέγ᾿ ἀνδράσιν κακόν,

id est

Vini bibaces, proditrices, garrulas,

Nihilque sanum, maximum viris malum,

ubi plane proverbialiter dixit οὐδὲν ὑγιές pro perditissimis. M. Tullius ad Atticum libro decimoquinto : Quid quaeris ? οὐδὲν ὑγιές, id velut interpretans in epistola, quae praecessit ab hac tertia : Quid quaeris ? nihil sinceri.

Index Adagiorum