I. 8. Summo digito caput scalpere. xxxv

Τῷ ἄκρῳ δακτύλῳ τὴν κεφαλὴν κνᾶν, id est Summo digito caput scalpere. Idem est cum proximo. Lucianus in Rhetorum praeceptore deliciis effeminatum hominem describit his verbis : Ἐν τούτοις δὲ πάνσοφόν τινα καὶ πάγκαλον ἄνδρα, διασεσαλευμένον τὸ βάδισμα, ἐπικεκλασμένον τὸν αὐχένα, γυναικεῖον τὸ βλέμμα, μελιχρὸν τὸ φώνημα, μύρον ἀποπνέοντα, τῷ δακτύλῳ ἄκρῳ τὴν κεφαλὴν κνώμενον, id est Inter haec autem virum quendam egregie sapientem atque insigni forma, lubrico incessu, fracta cervice, muliebri aspectu, voce mellita, olentem unguenta, caput summo digito scalpentem.

Index Adagiorum