I. 8. Punica fides. xxviii

Poenorum perfidia in proverbium abiit, quod ea gens peculiariter perjurii vanitatisque notata sit, quemadmodum abunde testatur T. Livius. Cujus haec verba sunt libro secundo de bello Punico : Quae Punica religione servata est fides ab Hannibale. Idem belli Punici secundi libro primo : Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plusquam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullius dei metus, nullum jusjurandum, nulla religio. His coloribus depingit Annibalem. Subindicat idem Q. Curtius in Tyriis Poenorum auxilio destitutis. Rursum Maximinus apud Julium Capitolinum Afri, inquiens, fidem Punicam praestiterunt. Et quod modo citavimus ex Ausonio Poena fide. Salustius in Jugurthino : `Comperio Bochum magis Punica fide quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanos et Numidam spe pacis detinuisse. Plautus : Nemo me Poenus Punior, alludens ad morum perfidiam. Poeni foedifragi semper habiti. Idem in Poenulo :

Et is omneis linguas scit, sed dissimulat sciens

Se scire, Poenus plane est ; quid verbis opust ?

Index Adagiorum