I. 8Graeca fide.xxvii
Ἑλληνικῇ πίστει, id est Graeca fide, reperitur pro certa item fide. Fortassis idem cum proximo, nisi malumus per ironiam accipere. Ausonius ad Paulum :
[Epist., 11, 41] Idem de Philone villico suo :Nobiscum invenies κατενόπλια, si libet uti
Non Poena, sed Graeca fide.
[Epist., 18b, 25] Plautus Graecam fidem dixit, ubi non verbis neque stipulationibus, sed praesente pecunia res agitur. Sic enim apud eum loquitur Clareta lena in Asinaria :Mutuatur ad Graecam fidem.
[Asin., 198] Id est numerata pecunia. Euripides in Iphigenia Taurica :Diem, aquam, solem, lunam, noctem, haec argento non emo.
Cetera quae volumus uti, Graeca mercamur fide.
[Iph. Taur., 1205] id estΠιστὸν Ἑλλὰς οἶδεν οὐδέν,
Hoc sane nomine ea natio pessime audiit olim.Graecia nequaquam novit fidem.