I. 8. Attica fides. xxvi

Ἀττικὴ πίστις, id est Attica fides, legitur apud eundem de minime vanis minimeque perjuris ; inde natum quod apud Atticos templum esset Fidei deae constructum. Cujus meminit etiam Plautus in Aulularia. Velleius Paterculus meminit his quidem verbis : Si quis hoc rebellandi tempus, quo Athenae a Sylla captae sunt, imputat Atheniensibus, nimirum veri vetustatisque ignarus est. Adeo enim certa Atheniensium in Romanos fides fuit, ut semper et in omni re quicquid sincera fide gereretur, id Romani Attica fide fieri praedicarent. Quintilianus lib. XII cap. De genere dicendi scribit hunc in modum : Quos ego existimo, si quod in his finibus uberius invenerint solum fertilioremve segetem, negaturos Atticam esse, quod plus, quam acceperit, seminis reddat ; quia hanc ejus terrae fidem Menander eludit. Ex his colligimus Atticam fidem dictam, quod nec detraherent pactis nec adderent. Talis erat et soli fides non admodum feracis, cum agrorum fides laudetur, si cum fenore reddant, quod creditum est.

Index Adagiorum