I. 8. Ex Jovis tabulis testis. xxiv

Ἐκ τῶν Διὸς δέλτων ὁ μάρτυς, id est Ex Jovis tabulis testis. Apud Graecos dicebatur pro certo et indubitabili teste. Lucianus in libello De mercede servientibus : Εἴ τις εἴπῃ μοιχὸν ἢ παιδεραστήν, τοῦτο ἐκεῖνο ἐκ τῶν Διὸς δέλτων ὁ μάρτυς, id est Si quis te adulterum aut pederastem dixerit, is protinus juxta id, quod dici solet, ex Jovis tabulis testis. Allusum est, ni fallor, ad diphtheram in qua Jupiter omnia mortalium acta describere fingitur a poetis.

Index Adagiorum