I. 8. Dignus quicum in tenebris mices. xxiii

Qui certissima esset fide, eum dignum dicebant quicum in tenebris micaretur. Cicero libro Officiorum tertio : Hoc nonne est turpe dubitare philosophos, quae ne rustici quidem dubitant ? a quibus natum est id, quod jam tritum est vetustate proverbium. Cum enim fidem alicujus bonitatemque laudant, dignum esse dicunt, quicum in tenebris mices. Idem De finibus libro secundo : Cur justitia laudatur ? an verum est hoc tritum vetustate proverbium, quicum in tenebris mices ? Est autem micare lusus genus quoddam, quod adhuc apud Italos durat, ut repente porrectis digitis certantium uterque numerum divinet. Hujus Cicero mentionem facit libro De divinatione secundo : Quid est enim sors ? Idem propemodum quod micare, quod talos jacere, quod tesseras. M. Varro : Micandum erit cum Graeco, utrum ego illius numerum an ille meum sequatur. Nemesianus in carmine Bucolico : Digitos jactate micantes. Meminit et divus Augustinus libro De trinitate octavo, capite quinto. Nam id, inquit, ubi volumus facile habemus, ut alia omittam, vel micando digitis tribus. Porro quicum micas in tenebris, ei liberum est, si velit fallere. Proinde dignus quicum in tenebris mices dicitur, qui sit usqueadeo certa fide, ut nec si tuto possit, velit quempiam mendacio fallere. Habent Graeci simile quiddam : Dignus hic est, cui vel injurato fidem habeas. Ὁδ᾿ ἀνὴρ κἀνώμοτος πιστεύειν ἄξιος, id est Hic vir dignus, cui credas etiam injurato. Cui diversum : Ne jurato quidem illi crediderim.

Index Adagiorum