I. 8. Naso suspendere. xxii

Naso suspendere est vafre acsubdole irridere. Plinius lib. XI cap. trigesimoseptimo, docet a suae aetatis hominibus nasum subdolae irrisioni fuisse dicatum. Nam apud veteres auctores nihil hujusmodi legitur. Verba Plinii subscribam : Et altior homini tantum, quem novi mores subdolae irrisioni dicavere, nasus. Horatius in Sermonibus :

Naso suspendis adunco.

Idem alibi :

Balatro suspendens omnia naso.

Persius de Horatio, qui vafre tecteque rideat :

Callidus exterso populum suspendere naso.

Idem alibi :

Disce, sed ira cadat naso rugosaque sanna.

Unde nasuti vocantur, qui docte norint alios irridere. Martialis :

Non cuicumque datum est habere nasum.

Idem :

Et pueri nasum rhinocerotis habent.

Idem rursus :

Nasutus sis usque licet, sis denique nasus.

Persius : Rides, ait, et nimis uncis / Naribus indulges. Graeci simplici efferunt verbo μυκτηρίζειν, ἀντιμυκτηρίζειν, id est irridere, vicissim irridere, ἀπο τοῦ μυκτῆρος, id est naso. Cassius ad Ciceronem libro Epistolarum familiarium decimoquinto : Quosque ubi ridiculo aut scommatico dicterio laeseris, velint rustice gladio ἀντιμυκτηρίσαι, id est vicissim naso suspendere.

Index Adagiorum