I. 8. Porrectis dormire pedibus. xxi

Huic affine est illud : Ἀποτείναντα τὼ πόδε καθεύδειν, id est Porrectis pedibus dormire. Lucianus De mercede servientibus : Καὶ τοῦτο δὴ τὸ τῆς εὐχῆς ἀποτείναντα τὼ πόδε καθεύδειν, id est Jamque tandem, quod optari solet, obtigit, ut porrectis pedibus dormias. Ad eandem figuram pertinet, quod in Aristophanis Pluto dixit Mercurius : Ἀναβάδην ἀναπαύομαι, id est Sublatis pedibus requiesco et supinus per otium. Et supinitatem, neglegentiam incogitantiamque significamus. Et conserere manus in Hebraeorum proverbis in ignavum. Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus, ut dormias.

Index Adagiorum