I. 8. In dexteram aurem. xx

Eodem sensu dixit Plinius in dexteram aurem. Ita enim scribit Romano suo : Nihil quod in dexteram aurem fiducia mei dormias, non impune cessatur, id est nihil est, quod sis securus. Sic enim admonent medici, ut in primo somno, qui profundissimus esse consuevit, in aurem dextram incumbamus. Cum experrecti redormire cupimus, in sinistram. Porro qui levi somno vult uti, in neutram incumbit aurem, quo facilius expergefiat.

Index Adagiorum