I. 1. Genius malus. lxxii

Ei quod modo retulimus, Homo homini lupus, contrarium videtur Genius malus, quem Graeci dicunt ἀλάστορα. Quo nomine vocamus eos, quibus incommodorum nostrorum maximam partem acceptam ferimus, idque etiam hodie vulgato sermone. Sunt enim omnino quidam his aut illis ita inauspicati, ut tanquam fatum quoddam malum atque in perniciem illorum nati jure videri possint. Porro proverbium apparet e priscorum opinione profectum, qui singulis binos genios attribuunt, quos daemones vocant : neque hominibus modo, verumetiam locis atque aedibus, quorum alter perniciem nobis moliatur, alter juvare studeat, cujus sententiae fuit Empedocles citante Plutarcho de libello De animi tranquillitate. Quo pertinet illud Bruti, quod in ejus vita memorat idem Plutarchus. Nam Bruto cum dies ille fatalis immineret et in Asia nocte ferme intempesta ex more vigilaret in tabernaculo, lucerna jam emoriente, videre visus est personam quandam tragicam et humana specie majorem. Atque ille protinus, ut erat animo interrito, percontatus est, quisnam esset aut hominum aut deorum. Cui illa cum murmure : Tuus sum, Brute, genius malus ; Philippis me videbis. Eadem itaque imago rursus apparuit confligenti Philippis, quae quidem illi pugna postrema fuit. Huic consimilem quandam fabulam idem refert de M. Antonio atque Augusto : videlicet hos reliquis quidem in rebus amanter summaque inter sese concordia agitasse, caeterum in ludis, quos ad aemulationem quandam aedebant, Octavium semper superiorem esse solitum. Eam rem Antonium non mediocriter discruciasse. Fuisse autem in Antoniano comitatu magum quempiam Aegyptium. Is seu quod vere nosset ejus fatum, seu quod ad gratiam Cleopatrae fingeret, eum admonuit ut a Caesare se quantum posset sejungeret, quod ipsius genius, alacer alioqui, genium illius reformidaret quoque propius accessisset, hoc humilior dejectiorque videretur. Testatur et Plato Socrati peculiarem quendam fuisse genium, de quo scripsit Apuleius et Plutarchus. De genio sensisse videtur Terentius, cum ait in Phormione :

Mihi usu venit ; hoc scio ;

Memini relinqui me deo irato meo.

Quin et nostrates theologi veteres illos, opinor, secuti duos unicuique genios, quos angelos vocant, ab ipso protinus exordio vitae adscribunt : amicum, qui commoda nostra procuret, malum, qui modis omnibus in exitium nostrum immineat. Bonum genium explicat Naevius in Stalagmonis apud Donatum : A deo meo propitio meus homo est. Item Persius : Diis iratis genioque sinistro. Postremo proverbium resipiunt in genere omnia illa : Iratis diis, Propitiis diis. Terentius :

Nescio,

Nisi deos iratos fuisse mihi satis scio, qui auscultaverim ei

Horatius in Sermonibus :

Immeritusque laborat

Iratis natus paries diis atque poetis.

Idem rursum : Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis. Idem in Odis :

Divis orte bonis, optime Romulae

Custos gentis, abes.

Homerus Iliados Ε : Θεὸς νὺ τίς ἐστι κοτήεις, id est Deus quispiam iratus est. Et Vergilius :

Diis equidem auspicibus reor et Junone secunda.

Eodem pertinent et haec : Solus a diis diligere Antipho et dii nos respiciunt et modo Juppiter adsit et siquem numina laeva sinunt et dexter adsit Apollo atque id genus sexcenta passim apud poetas obvia. Erit autem venustius, si ad speciem descenderis ut : Hic scribit carmina Musis, quotquot sunt, iratis. Canit irato Apolline. Eam causam egit ineptissime planeque irata Suadela. Marte sinistro pugnavimus. Neptuno propicio navigavimus. Mercurio, opinor, irato cum hoc veteratore sum pactus. Irata Venere dat operam liberis, de eo qui deformes filios progeneret. Invita Minerva, qui parum feliciter artem exerceat.

Index Adagiorum