Adagiorum Chiliades

I. 8In utramvis dormire aurem.xix

In utramvis dormire aurem est animo otioso, securo vacuoque esse. Terentius in Heauton :

Ademptum tibi jam faxo omnem metum

In aurem utramvis otiose ut dormias.

[Heaut., 342] Utitur eo et Basilius in epistola quadam, sed malam in partem, ita ut supinam securitatem intelligi velit. Menander in Plotio apud Gellium :

Ἐπ᾿ ἀμφοτέραν ἵν᾿ ἐπίκληρος ᾖ μέλλει καθευδήσειν

In aurem utramque quandoquidem dotata est, cubet.

[Noct. Att., XXIII, 9] Sic enim vertit nescio quis.