I. 8. Dignum propter quod vadimonium deseratur. xviii

Ubi rem maximi momenti volemus significare, quaeque vel quantovis dispendio debeat expeti, dignam esse dicemus, cujus gratia vadimonium deseratur. Nam qui vadati sunt, non nisi summo suo periculo abesse possunt. Plinius Secundus in praefatione Naturalis historiae Inscriptiones, inquit, propter quas vadimonium deseri possit, hoc est quarum gratia omnia sint posthabenda vel maxime seria. Seneca De beneficiis libro quarto : Vadimonium promittimus, tamen deseritur. Non in omneis datur actio. Deserentem vis major excusat. Haec Senecae verba declarant vehementer urgens esse oportere, quod excuset vadimonii promissi desertorem. Horatius : Et casu jam respondere vadato / Debebat. Ridet improbum garrulum, qui maluerit periclitari de causa quam a nugis discedere. Consimilis est forma quasi pro aris focisque dimicare, cum de re cara seriaque certamen est. Nec dissimili schemate dixit Celsus libro Pandectarum sexto, titulo De rei vindicatione, laribus sepulcrisque avitis carere. Finge, inquit, pauperem, qui si reddere id cogatur, laribus sepulcrisque avitis carendum habeat. Sufficit tibi permitti tollere ex his rebus, quae possis, dum ita ne deterior sit fundus, quam si initio non foret aedificatum.

Index Adagiorum