I. 8. Nec uno dignus. xiii

Ἄξιος οὐδὲ μόνου καὶ ἄξιος ἑνός, id est Ne uno quidem dignus et uno dignus, de vilissimo. Translata metaphora a jactu talorum, in quo μονάς id est unionis numerus, infimus erat. Demum ubique in rationibus numerorum minimum quiddam est unio ac ne numerus quidem, ut autumant philosophi. Ex adverso, quem multi precii significant, hunc πολλοῦ τινὸς ἄξιον, id est multa re dignum, trita figura Graeci dicunt et τοῦ παντὸς ἄξιον id est quavis re dignum, et ediverso, ὀλίγου ἄξιον, id est paulo dignum, quem contemnunt. Gregarium autem est ac plebeium unius dumtaxat hominis vice supputari. Proinde Homerus Iliados Λ, cum medici dignitatem explicare vult, ait :

Ἰητρὸς γὰρ ἀνὴρ πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων,

id est

Unus homo medicus multis aequandus honore est.

Ad quod respexit Plato libro De legibus quinto : Ὁ μὲν γὰρ ἑνός, ὁ δὲ πολλῶν ἀντάξιος ἑτέρων, id est Nam hic quidem pro uno, ille pro pluribus aliis aestimandus est. Ad hanc formam pertinent et illae rhetorum figurae, cum aiunt unum aliquem sibi pro theatro esse et unius cujuspiam judicium pluris se facere quam infinitae multitudinis.

Index Adagiorum