I. 1Coturnix Herculem.lxxi
id estὌρτυξ ἔσωσεν Ἡρακλῆν τὸν καρτερόν,
Senarius est Graecis proverbii vice celebratus, quem tamen Zenodotus negat apud ullum veterum scriptorum inveniri. [Coll., 5, 56] Caeterum dici solitum de his, qui in periculo servati essent ab his, a quibus minime sperarant. Adagionis originem ad hujusmodi fabulam referunt : Coturnicem quandam Herculi in deliciis fuisse, cujus nidore cum viva incenderetur, ille mortuus sit in vitam restitutus. Meminit hujus fabulae Athenaeus quoque libro nono scribens : Herculem Jovis et Asteriae filium in Libyam proficiscentem a Typhone fuisse interemptum, revocatum autem in vitam odore coturnicis illi ab Iolao admotae, et ob eam causam Phoenices Herculi coturnice sacrificare. [Deipn., IX, 392d]Servavit Herculem coturnix strenuum.