I. 8. Ne teruncium quidem insumpsit. ix

Est aliquoties apud Ciceronem hyperbole teruncii, quod apparet esse genus minutissimi nomismatis. Ad Atticum : Atque etiam spero toto anno imperii nostri teruncium sumptus in provincia nullum fore. Plautus in Captivi duo : Neque ridiculos jam terunci faciunt, quemadmodum Graeci dicunt ἡμιοβόλιον pro re vilissima. Varro teruncium a tribus unciis dictum putat.

Index Adagiorum