I. 8. Flocci non facio aut flocci facio. vi

Eadem ratione dictum est floccifacere et ne flocci quidem facere pro eo, quod est ne tantuli quidem facere. Est autem floccus particula lanae, quae inutilis a vellere divellitur atque evolat, aut certe simile quiddam nullius momenti. Exempla passim apud auctores obvia sunt, ut non videatur operaeprecium hoc inculcare loco.

Index Adagiorum