I. 8. Nauci non facio. v

Nauci esse et naucifacere pro eo, quod est nihili esse et nihili facere, saepicule apud Plautum reperietur. Quid autem nauci significet, servus quidam Plautinus, cum ea voce esset usus, tamen scire se negat. Plautus :

Qui homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit.

Grammatici quidam, inter quos Pompeius Festus, aiunt nauci significare nucis putamen aut oleae nucleum aut eam membranulam, quae visitur in medio nucis juglandis intersita, denique rei cujusvis putamen, quod Graeci περίψημα nauci vocatum existimant. Quidam a voce Graeca deducunt νάκη, quod declarat pellem caprinam. Sunt et aliae de nauci sententiae, quas qui volet cognoscere, legat Festum in dictione Naccae. Nauci non habeo, dixit Ennius apud M. Tullium libro De divinatione I : Non habeo denique nauci Marsum augurem.

Index Adagiorum