I. 8. Pili non facio. iv

Est Latinis haec familiaris hyperbole Non facio pili. Ne pilo quidem melior, cum minimum quiddam momenti significant. Catullus : Non faciunt pili cohortem. Cicero ad fratrem : Ego enim ne pilo quidem minus te amabo. Idem : Interea et Cappadocia ne pilum quidem. Tametsi in vulgatis exemplaribus pileum hoc loco scriptum est. Quod quidem adagium etiam his temporibus nulli non est in ore. Pili vilitas etiam Graecis in proverbio fuit. Unde ἄξιος τριχός, id est dignus pilo, in hominem nihili. Quo durior erit translatio, hoc venustior. Nam Pili non facio praeter hyperbolen nihil poene habet figurae. At ne pilo quidem doctior, ne pilo quidem injucundior, ne pilo quidem honoratior, atque id genus orationes, quoniam paulo longius recedunt a simplici sermone, plusculum accipiunt gratiae.

Index Adagiorum