I. 8. Ne gry quidem. iii

Μηδὲ γρῦ φθέγγεται, id est Ne gry quidem loquitur, hyperbole item proverbialis apud Graecos pro eo, quod est ne tantulum quidem. Nam gry minimum quiddam significat aut sordes unguium, rem videlicet vilissimam, aut vocem suillam, quam edere solent ii qui gravantur sermone respondere, aut nomisma minutissimum. Aristophanes in Pluto :

Καί με προσβιάζεται

Καὶ ταῦτ᾿ ἀποκρινομένου τὸ παράπαν οὐδὲ γρῦ,

id est

Meque vi subigit simul

Atque interim rogatus, haec quid sibi velint,

Prorsum nihil respondet ac ne gry quidem.

Hinc et verbum deductum γρύζειν. Idem in eadem fabula :

Γρύζειν δὲ καὶ τολμᾶτον, ὦ καθάρματε;

id est

Grunnire vero audetis etiam perditi ?

Philostratus in vita Apollonii : Οὐδαμοῦ ἐφθέγξατο, οὐδ᾿ ὑπήχθη γρύξαι, Id est Haudquaquam locutus est neque adduci potuit, ut vel hisceret. Hujus vocis usus admodum frequens est apud Aristophanem.

Index Adagiorum