I. 8. Ne my quidem facere audet. ii

Qui metu non auderent hiscere, ii quondam negabantur my facere audere. Refertur adagium a Varrone libro De lingua Latina tertio. Putat enim ille mussare verbum deductum a my literae vocabulo quasi μύζειν, propterea quod muti non amplius sonare queant quam my. Est enimea litera maxime omnium muta, praesertim in fine mire os contrahens et occludens. Verba Varronis sunt haec : A quo idem dicit, quod minimum est, neque, ut aiunt, μῦ facere audent. Videtur esse carmen Ennianum. Nam hunc paulo superius citaverat. Dicit, quod minimum est, neque, ut aiunt, my facere audent. Est autem Graecis μύζω, tum sugo tum naribus vocem reddo. Aristophanes ἐν Θεσμοφοριαζούσαις : (cum enim Mnesilochus dixisset μυμῦ, id est mu mu, Euripides respondet)

Τί μύζεις; Πάντα πεποίηται καλῶς,

id est

Quid mussitas ? Peracta sunt cuncta optime.

Et apud Latinos mutire ac mussare est tacite ferre et quasi vocem absorbere. Terentius : Mussitanda injuria adulescentium. Vergilius : Mussat rex ipse Latinus. Apud Aristophanem in Equitibus duo privatim apud se questuri quaedam de vitiis civitatis senarium hunc concinunt : Μυμῦ Μυμῦ Μυμῦ Μυμῦ Μυμῦ Μυμῦ. Ex quo licet conjicere hanc esse vocem loqui formidantium.

Index Adagiorum