I. 8. Aequalem tibi uxorem quaere. i

Τὴν κατὰ σαυτὸν ἔλα, id est Aequalem tibi uxorem ducito. Adagium admonet ne quis cupiditate aut ambitione adlectus se potentiorem ducat uxorem ; nam ejusmodi ferme connubia inauspicato cedere. Plutarchus in libello De liberis educandis parentes admonet ut ejusmodi liberis suis uxores despondeant, quae non sint multo vel ditiores vel potentiores. Prudenter enim dici proverbio : Tuae sortis uxorem ducito. Celebratur et hoc inter sapientum apophthegmata atque a nonnullis Pittaco adscribitur Γάμει ἐκ τῶν ὁμοίων id est Uxorem ducito ex aequalibus. Nam si duxeris ex potentioribus te prognatam, dominos tibi parabis, non affines. Diogenes Laertius in vitis philosophorum hujusmodi quiddam commemorat, quod quidem affirmat et a Callimacho non ineleganti epigrammate celebratum esse. Adulescens quidam Atarnetes Pittacon consuluit, utra sibi e duabus ducenda esset uxor. Nam duae offerebantur : altera par opibus ac genere, altera utroque superior. At ille sublato scipione, quo nitebatur, admonuit, uti pergeret ad trivia civitatis, quo pueri lusus causa conveniunt, eos consuleret et quod illi dedissent consilii, id sequeretur. Pueri ex proverbiali cantione responderunt aequalem uxorem esse ducendam. Itaque adulescens altera praeterita duxit aequalem. Idem Dioni suadet Callimachus. Haec autem sententia hoc impensius placuit Pittaco, quod ipse nobiliorem se duxerat, Draconis sororem, cujus imperium fastidiaque molestissime legitur tulisse, ut hoc dictum non in tempore, sed suo malo videatur reperisse. Extat autem epigramma, tametsi illic Ἰών non Δίων legitur, mendose opinor ; id est hujusmodi :

Ξεῖνος Ἀταρνείτης τις ἀνείρετο Πιττακὸν οὕτω

Τὸν Μιτυληναῖον, παῖδα τὸν Ὑρραδίου.

Ἄττα γέρον, δοιός με καλεῖ γάμος· ἡ μία μὲν δὴ

Νύμφη καὶ πλούτῳ καὶ γενεῇ κατ᾿ ἐμέ,

Ἡ δ᾿ ἑτέρη προβέβηκε· τί λώϊον ; Εἰ δ᾿ ἄγε μοι σὺ

Βούλευσον, ποτέρην εἰς ὑμέναιον ἄγω.

Εἶπεν· ὁ δὲ σκίπωνα, γεροντικὸν ὅπλον, ἀείρας,

Ἠνίδε κεῖνοί σοι πᾶν ἐρέουσιν ἔπος.

Οἱ δ᾿ ἄρ᾿ ὑπὸ πληγῇσι θοὰς βέμβικας ἔχοντες

Ἔστρεφον εὐρείῃ παῖδες ἐνὶ τριόδῳ.

Κείνων ἔρχεο, φησί, μετ᾿ ἴχνια. Χὠ μὲν ἐπέστη

Πλησίον· οἱ δ᾿ ἔλεγον· τὴν κατὰ σαυτὸν ἔλα.

Ταῦτ᾿ ἀίων ὁ ξεῖνος ἐφείσατο μείζονος οἴκου

Δράξασθαι, παίδων κληδόνι συνθέμενος,

Τήν δ᾿ ὀλίγην ὡς κεῖνος ἐς οἶκον ἐπήγετο νύμφην.

Οὕτω καὶ σύ, Δίων, τὴν κατὰ σαυτὸν ἔλα.

Quos versus, quoniam Ambrosius Camaldulensis, Diogenis interpres, non omnino infeliciter Latinos fecit, haud gravabor adscribere :

Hospes Atarnites rogitavit Pittacon olim

Sic Mitylenaeon Hyrradioque satum :

Magne senex, geminae cupiunt mihi nubere, quarum

Et genere atque opibus convenit una mihi,

Altera praecellit ; quid praestat, consule dicque,

Utra ex his potius sit capienda mihi ?

Hic baculum tollens, sic, tela senilia, dixit :

Consilium pueri, quod petis, expedient.

Quis celer in gyrum jactatus verbere turbo

Assiduo latis vertitur in triviis.

I, sequere illorum monitus. Sic fatur, at ille

Scitatur, referunt, tu tibi sume parem.

Quae postquam audivit, monitis puerilibus haerens

A magnis hospes abstinuit thalamis.

Atque parem parvas laetus traduxit in aedes,

Sic Dion aequalem, si sapis, ipse cape.

Est autem allegoria a turbine puerili, qui flagellis circumagitur. Agebat enim quisque pro suis viribus turbinem sibi congruentem. Dejanira apud Ovidium ad suum sexum transtulit proverbium :

Quam male inaequales veniunt ad aratra juvenci,

Tam juveni magno conjuge nupta minor.

Non honor est, sed onus species laesura ferentes,

Si qua voles apte nubere, nube pari.

Plutarchus De liberis educandis : Τὸ γὰρ τὴν κατὰ σαυτὸν ἑλεῖν σοφόν, id est Sapientis est uxorem sibi parem congruamque ducere. Huc adscribendum putavi carmen illud ex Thesmophoriazusis Aristophanis titulo inscripta :

Δέσποινα γὰρ γέροντι νυμφίῳ γυνή,

id est

Regina siquidem mulier est sponso seni.

Idem admonet versus ille Euripideus in Rheso :

Οὐκ ἐξ ἐμαυτοῦ μειζόνων γαμεῖν θέλω,

id est

Nolim ex potentioribus me conjugem.

Neque vero solum id spectari conveniet, uti par sit uxor generis claritate aut modo rei familiaris, verum ut aetas non admodum discrepet ut forma ut vitae genus. Potest et longius trahi, nimirum ad negotium suscipiendum, cui sis conficiendo par et idoneus. Item ad vitae genus aptum et ad amicum tuis accommodum moribus.

Index Adagiorum