I. 7. Ferrum ferro acuitur. c

Non erat consilium in hunc ordinem admiscere proverbia theologorum, non quod ea contemnam, sed partim quod hoc honoris habendum judicarim sacris literis, partim quod passim in manibus sint. Unum tamen illud, quoniam sic ad amussim ad ista quadrat, non pigebit adscribere. Id est in Proverbiis Salomonis capite vigesimoseptimo : Ferrum ferro exacuitur et homo exacuit faciem amici sui. Hebraei pronuntiant ad hunc modum, siquidem est aliquid adagium in suapte audire lingua, בַּרְזֶל בְּבַרְזֶל יָחַד.

Index Adagiorum