Adagiorum Chiliades

I. 1Dodonaeum aes.vii

Δωδωναῖον χαλκεῖον, id est Dodonaeum cymbalum aut tintinnabulum. In hominem dici consuevit improbae atque importunae loquacitatis. Zenodotus citat ex Ariphoro Menandri. [Coll., 6, 5] Tradit autem in Dodona duas fuisse sublimes columnas, in altera positam pelvim aeream, in altera pensile pueri simulachrum flagellum aereum manu tollentis, quoties autem ventus vehementius flauerit, fieri ut scutica impulsa crebrius lebetem feriat isque percussus tinnitum reddat ad multum etiam temporis resonantem. Alii referunt ad aera Corinthia, quae prae caeteris clarius tinniant. Meminit hujus adagii Stephanus in dictione Dodone. [Ethn., 249] Juvenalis ad adagium allusisse videtur, cum ait :

Tot pariter pelves, tot tintinnabula credas

Pulsari,

[Sat., 6, 441] muliebrem garrulitatem taxans. Suidas diversam adagii adfert interpretationem ex Daemone. [Lex., 1445] Ait enim oraculum Jovis quod olim erat in Dodona, lebetibus aereis undique cinctum fuisse, ita ut inuicem sese contingerent. Itaque necessum erat fieri, ut uno quopiam pulsato vicissim et omneis resonarent sonitu per contactum ab aliis ad alios succedente. Durabatque in longum tempus tinnitus ille, videlicet in orbem redeunte sono. Putatque paroemiam dictam in sordidos et quantumvis pusilla de re querulos. Verum Aristoteles hoc commentum ut ficticium refellit adferens aliud interpretamentum, quod modo retulimus, de columnis duabus et simulachro pueri. Plutarchus in commentario Περὶ τῆς ἀδολεσχίας indicat in Olympia porticum quandam fuisse ratione mathematica ita compositam, ut pro una voce multas redderet, atque ob id ἑπτάφωνον appellatam. [Garr., 502d] Cumque hac confert homines impendio loquaces, quos si verbulo tangas, continuo referunt tantum verborum, ut nullus omnino sit garriendi finis. Meminit hujus adagionis et Iulius Pollux libro sexto, capite de loquacibus, his verbis : τὸ ἐκ Δωδώνης χαλκεῖον. [Onom., 6, 120]