I. 7. Mutuum muli scabunt. xcvi

Mutuum muli scabunt. Ubi improbi atque illaudati se vicissim mirantur ac praedicant. Translatum a mulis, qui sicuti reliqua jumenta sese invicem dentibus scabere solent. Citatur hic titulus Mutuum muli scabunt a Nonio Marcello inter reliquos Menippearum titulos M. Varronis ; mirum ni proverbialis. Ausonius in altera praefatione monosyllaborum : Sed ut quod per adagionem coepimus, proverbio finimus : mutuo muli scabunt. Meminit hujus et Varro libro De lingua Latina tertio. Quanquam is locus est foedissime depravatus non temporum modo culpa, verumetiam impressorum istorum vulgarium, quibus hoc unice propositum videtur, ut omneis bonos libros radicitus extinguant. Sic autem legitur : Amica Philoptorus, ejus qui senex puerum dicit pusum, puellam pusam. Sic fiet mutuam mulinam. Arbitror legendum mutuum muli, ut subaudiatur scabunt. Symmachus in epistola quadam Mutuum, inquit, scabere mulos, cui proverbio ne videar esse confinis, praeconium virtutum tuarum presso dente restringo. Non videtur autem adagium recte accipi posse, nisi malam in partem, veluti si indoctum indoctus, deformem deformis, improbum improbus vicissim laudaret. Cujusmodi fabulam memorat Horatius de duobus fratribus, qui se mutuum scabebant ac mutuo officio alterum alter vicissim efferebant laudibus.

Frater, inquit, erat Romae consulti rhetor, ut alter

Alterius sermone meros audiret honores,

Gracchus ut hic illi foret, hic ut Mucius illi.

Idem poetas indoctos notans, qui tamen invicem se recitantes audiebant ac laudabant :

Discedo Alcaeus puncto illius, ille meo quis ?

Quis nisi Callimachus ?

Index Adagiorum