I. 7. Da mihi mutuum testimonium. xcv

Δάνειζέ μοι μαρτυρίαν, id est Da mihi mutuum testimonium, hoc est : Da mihi tuum testimonium recepturus itidem meum, si quando desiderabis. In eos recte jaciendum, qui se mutua talione laudant ac praedicant, aut qui mutuo studio sibi invicem suffragantur, aut qui ad gratiam testificantur neglecta religione. M. Tullius pro L. Flacco repudians elevansque Graecorum testium fidem : Verumtamen, inquit, hoc dico de toto genere Graecorum. Tribuo vel literas, do multarum artium disciplinam, non adimo sermonis leporem, ingeniorum acumen, dicendi copiam. Deinde si qua sibi alia sumunt, non repugno. Testimoniorum religionem et fidem nunquam ista natio coluit totiusque hujusce rei quae sit vis, quae auctoritas, quod pondus, ignorant. Unde illud est, Da mihi testimonium mutuum ? Non Gallorum, non Hispanorum putatur. Totum istud Graecorum est, ut etiam qui Graece nesciunt, hoc quibus verbis a Graecis dici soleat, sciant. Quibus ex verbis M. Tullii satis liquet adagium hoc aetate illa multo fuisse tritissimum.

Index Adagiorum