I. 7Una hirundo non facit ver.xciv
Μία χελιδὼν ἔαρ οὐ ποιεῖ, id est Unica hirundo non efficit ver, hoc est unus dies non sat est ad parandam virtutem aut eruditionem. Aut non unum aliquod benefactum benedictumve sufficit ad hoc, ut viri boni aut boni oratoris cognomen promerearis ; plurimis enim virtutibus ea res constat. Aut ut certum aliquid cognoscas, non satis est unica conjectura. Quod si permultae conveniant, tum denique probabilis fuerit conjectura. Siquidem fieri potest, ut una quaepiam hirundo casu maturius appareat. Sumptum ab hirundinis natura, quae veris est nuntia ; nam hieme devolat. Unde Horatius : Zephyris et hirundine prima, de primo vere sentiens. [Epist., I, 7, 13] Aristoteles libro Moralium primo : Τὸ γὰρ ἔαρ οὔτε μία χελιδὼν ποιεῖ οὔτε μία ἡμέρα, [Eth. Nic.] id est Ver enim nec una hirundo facit nec unus dies. Et beatum eodem modo felicemve nec unus dies nec breve efficit tempus. Aristophanes in Avibus :
[Aues] id estΔεῖσθαι δ᾿ ἔοικεν οὐκ ὀλίγων χελιδόνων,
Interpres indicat allusum ad proverbium, quod modo retulimus : Μία χελιδὼν ἔαρ οὐ ποιεῖ. Huic affine videtur illud Sophocleon in Antigona :Multa videtur opus habere hirundine.
[Ant.] id estΠόλις γὰρ οὐκ ἔσθ᾿ ἥτις ἀνδρός ἐσθ᾿ ἑνός,
Etenim quemadmodum una hirundo non facit ver, ita nec unus homo facit civitatem nec unus nummus divitem.Namque unius quae sit viri haud est civitas.