I. 7. Ne temere Abydum. xciii

Μὴ εἰκῆ Ἄβυδον, id est Ne temere Abydum, subaudiendum naviges. Ne quod grave periculum suscipias sine causa idonea. Veluti si quis admoneat, ne se facile conjiciat aliquis in aulam principis, quod ea res non omnibus feliciter cedat. Aut ne compotationibus temulentis admisceat sese, quod fere non contingat abire sine malo, aut ne poetarum attingat literas, quod animos complurium soleant corrumpere. Athenaeus libro XII narrat Alcibiadem posteaquam a tutoribus accepisset suas facultates, Abydum Hellesponti navigasse atque illic luxu deliciisque fuisse corruptum, ut non dissimile sit illi :

Non cujus hominis contingit adire Corinthum.

Male audiebat Abydena gens, quod calumniatrix esset, ut intelligas ea gratia non esse tutum illic versari. Meminit adagii Stephanus et Suidas. Stephanus sic effert adagium : Εἰ μηδ᾿ εἰκῆ τὴν Ἄβυδον πατεῖν, id est Si ne temere quidem Abydum calcaret, id est ne quis confidenter illam ingrediatur. Indicat usurpari de temerariis addens hoc jaci solitum in eos, qui Abydum insulae Mileti incolebant. Commonstratum est olim mihi quoddam oppidulum in Picardia, quod negant ullum hospitem potuisse transire non aliquo notatum scommate.

Index Adagiorum