I. 1. Homo homini deus. lxix

Non admodum hinc abludit et illud : Ἄνθρωπος ἀνθρώπου δαιμόνιον, id est Homo homini deus, quod dici solet de eo, qui subitam atque insperatam attulit salutem aut qui magno quopiam beneficio juvit. Antiquitas, enim nihil aliud existimabat esse deum quam prodesse mortalibus. Unde frugum, vini, legum auctores, et quicumque ad vitae commoditatem aliquid attulisset, eos pro diis habebat antiquitas, adeo ut et beluas quasdam pro numinibus coluerit velut apud Aegyptios ciconiam, quod serpentes, qui certo anni tempore ex Arabicis paludibus subvolant, obviam profecta arcere conficereque credatur ; apud Romanos anserem, quod Capitolinam arcem expergefactis clangore custodibus ab irruptione Gallorum servarit. Quod indicat M. Tullius, cum libro De natura deorum primo scribit : Concludam beluas a barbaris propter beneficium consecratas. Quin et auctore Prodico Cio corpora quaedam inanima pro diis habita sunt velut sol, luna, aqua, terra, quod ad vitam conducere viderentur quodque horum commoditate mortales majorem in modum delectarentur. Scythae, quemadmodum in Toxaride testatur Lucianus, per ventum et gladium tanquam per deos jurant, propterea quod ille spirandi sit auctor, hic mortis. Sed quoniam, ut inquit Cicero, plurima homini ab homine vel commoda vel incommoda solent oriri et dei proprium est vel servare vel benefacere, idcirco qui in gravi periculo succurrit quive ingenti quopiam afficit beneficio, quoniam dei quasi vice fungitur ei cui prodest, deus dicitur extitisse. Huic adstipulatur illa sollemnis apud Homerum atque Hesiodum clausula, Θεοὶ δωτῆρες ἐάων, id est Dii bonorum largitores. Et quod ait Strabo libro decimo : Recte dictum est mortales tunc maxime deos imitari, cum benefici sunt. Idem libro decimoseptimo tradit Aegyptios quosdam duplicem facere deum : immortalem, qui rerum omnium sit auctor, et mortalem ignoti nominis ; tum a quibus beneficio sint affecti, eos ferme pro diis colunt. Praeterea vulgo quoque qui in rebus perplexis ac desperatis aut ancipiti periculo servantur, a deo quopiam aiunt sese servatos. Horatius : Sic me servavit Apollo. Rursum in Odis, in bello per Mercurium et iterum arboris ictu sese Fauni ope servatum scribit. Eodem allusit Juvenalis, cum ait :

Quadraginta tibi si quis deus aut similis diis

Et melior fatis donaret homuncio.

Item Vergilius in Tityro :

O Meliboee, deus nobis haec otia fecit.

Namque erit ille mihi semper deus : illius aram

Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.

Deinde reddit causam, quare sit Caesarem loco numinis habiturus, beneficium subtexens :

Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum

Ludere quae vellem calamo permisit agresti.

Plinius Secundus libro Naturalis historiae secundo manifestius Graecam παροιμίαν indicavit, sed tam impie sentiens de diis quam paulo post de animarum immortalitate deque corporum resurrectione desipienter. Nam cum et multitudinem deorum irrisisset et uni illi summo, quem aut mundum hunc aut naturam nescio quam esse putat, prorsus ademisset curam mortalium, Deus est, inquit, mortali juvare mortalem. Et haec ad aeternam gloriam via. Hac proceres iere Romani, hac nunc coelesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis aevi rector Vespasianus Augustus fessis rebus subveniens. Hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, ut tales numinibus adscribant. Quippe et omnium aliorum nomina deorum, et quae supra siderum retuli, ex hominum nata sunt meritis. Hactenus Plinius. Ovidius :

Conveniens homini est hominem servare voluptas

Et melius nulla quaeritur arte favor.

Plutarchus in commentario, quem inscripsit Adversus principem indoctum, negat deos hoc nomine felices esse, quod quam diutissime vivant, sed quod virtutis sint principes et auctores. Porro Paulus virtutum summam ad caritatem refert, caritatem autem in eo sitam, ut de quamplurimis quamoptime mereamur. Huc respexit Gregorius Nazianzenus in oratione De cura pauperum. Fias, inquit, aerumnoso Deus misericordiam Dei imitando, nihil enim aeque divinum habet homo ac beneficentiam. Quanquam autem apud Christianos dei appellatio non est ulli mortalium vel per jocum communicanda, neque omnino tam insignis tamque foeda adulatio est in mores nostros recipienda, tamen fieri potest, ut hujus adagii sit usus neque improbus neque inconcinnus, si quis hoc modo dicat : Cum tantis malis premerer, ut nemo mortalium aut vellet aut posset opitulari, tu unus mihi praeter spem extitisti tuoque beneficio me non servasti modo periturum alioqui, verumetiam ornatiorem aliquanto fecisti quam antea fuerim, ut aut omnino nusquam aut in nobis certe duobus locum habeat vetus illud Graecorum adagium, ἄνθρωπος ἀνθρώπου δαιμόνιον. Aut hoc modo : Literis debeo omnia, etiam vitam, sed ipsas tibi debeo literas, qui mihi tua liberalitate suppeditas alisque otium meum. Quid autem est quod Graeci dicunt, ἄνθρωπος ἀνθρώπου δαιμόνιον, si hoc non est ? Aut hoc pacto : Qui mediocri beneficio juvat, sit sane amicus, virumque arte sua singularique cura atque industria vitam jamjam fugientem retinet ac restituit, id quod utique facit medicus, quid aliud est quam quod Graeci dictitant, ἄνθρωπος ἀνθρώπου δαιμόνιον ? Aut sic : Eum in locum res erat deducta, ut ne ipsa quidem Salus posset auxiliari. Ibi tu mihi veluti praesens quoddam numen extitisti et mira celeritate depulsis incommodis in pristinum locum restituisti nec sperantem nec expectantem, ut intellegerem illud non temere dictum a Graecis, ἄνθρωπος ἀνθρώπου δαιμόνιον. Aut sic : In reliquis quidem rebus mihi semper amicissimus fuisti, in hac vero causa non amicissimus modo, verumetiam poene dixerim, quod Graeci dicunt, ἄνθρωπος ἀνθρώπου δαιμόνιον.

Index Adagiorum