I. 7. Bona Porsenae. lxxxviii

Bona Porsenae dicebantur, quae velut ab hostibus erepta parvo veneunt. Eam appellationem Livius Ab urbe condita II scribit ad suam usque aetatem durasse ; putatque inde natam, quod in bello soleant bona Porsenae venire Romae eaque consuetudo una cum titulo perseverarit et in pace, quod alioqui is mos hostiliter bona vendendi non congruat tam pacatae regis profectioni, quod si minus probatur, existimat eam consuetudinem a mitiori principio fuisse natam. Illud arbitratur vero proximum, quod Porsena discedens ab Janiculo ex foederis lege castra opulenta convecto ex propinquis ac fertilibus Hetruriae arvis commeatu Romanis dono dedit inopi tum urbe ab longinqua obsidione. Ea deinde ne populo immisso diriperentur hostiliter, venisse bonaque Porsenae appellata gratiam muneris magis significante titulo quam auctionem fortunae regiae. Fortasse non inepte dicetur in res, quae dono cujuspiam aut fortunae commoditate citra nostram operam contingunt. Nam Livius non indicat usum adagii.

Index Adagiorum