I. 7.Lupi illum priores viderunt.lxxxvi
Lupi illum priores viderunt. In raucum dicitur et cui vox repente sit adempta. Festivius dicetur in eos, qui metu alicujus obticescunt, alioqui feroces. Vergilius in ecloga, cui titulus Moeris :
[Buc., 9, 53] Servius admonet physicos auctores esse, inesse eam vim lupis, ut, si quem hominem priores viderint, ei vocem adimant. Neque desunt philosophi, qui hujusce rei causam reddere conantur. Socrates apud Platonem libro De republica primo rem ad allegoriam vertit dicens Thrasymachum sibi vocem adempturum fuisse, ni forte fortuna prior illum conspexisset. Καὶ ἐγὼ, inquit, ἀκούσας ἐξεπλάγην καὶ προσβλέπων αὐτὸν ἐφοβούμην, καί μοι δοκῶ, εἰ μὴ πρότερον ἑωράκειν αὐτὸν ἢ ἐκεῖνος ἐμέ, ἄφωνος ἂν γενέσθαι. [Rep., I, 336d] Theocritus in idyllio Ξ :Vox quoque Moerim
Jam fugit ipsa, lupi Moerim videre priores.
[Idyll., 14, 22] id estΟὐ φθεγξῇ, λύκον εἶδες,
Illud interim observatione dignum Theocritum vertisse sententiam, cum negat eum proloqui posse, non qui a lupo sit visus, sed qui lupum viderit. Sed allusit dumtaxat ad proverbium Theocritus, cum significaret rivalem conspectum, cujus nomen erat Lupus.Edere non poteris vocem, lupus est tibi visus.